The Bible of St Louis

vol.1, f. 53v

Back

Lev 2,4. Filii Israel fecerunt panem et super ignem posuerunt, postea remouerunt et Deo obtulerunt.

Hoc significat quod Deus posuit Filium suum in uterum uirginalem; hoc quod panem offerunt significat quod in templo fuit oblatus a suis parentibus Ihesus Christus.

Lev 2,4.  Hic offerunt panem super altare sicut precepit Dominus Moysi.

Hoc quod panem offerunt iudei significat quod in templo fuit oblatus a suis parentibus Ihesus Christus.

Lev 2,1. Dixit Dominus ad Moysen: anima cum obtulerit oblationem simila erit eius oblatio.

Panis assus significat Ihesum Christum qui fuit coram Pilato flagellatus.

Lev 2,4. Item hic offertur panis super altare in templo.

Hoc significat quod in Ierusalem se obtulit Dominus in ramis palmarum adorandum.

<p>vol.1, f. 53v</p>

Cookie preferences

We use cookies and third-party cookies to improve our services by analyzing your browsing habits. For more information you can read our cookie policy. You can accept all cookies by clicking the Accept button or configure or reject their use by clicking HERE.