vol.1, f. 4r
Gen 1,11. Dixit Deus: producat terra lignum pomiferum faciens fructum.
Hoc significat quod quilibet christianus debet facere secundum sefructum bonorum operum secundum statum suum.
Gen 1,14.16. Dixitque Deus: fiant luminaria in firmamento celi et diuidant diem ac noctem; fecit Deus duo magna luminaria scilicet solem et lunam et stellam (sic).
Luminaria in firmamento celi significant clericos in sancta ecclesia que diuidunt diem ac noctem et hoc est dicere qui diuidunt et docent diuidere bonum a malo; sol significat sanctam scripturam, luna sanctam ecclesiam, stelle totum populum et omnes illos qui sicut luna recipit claritatem a sole, sic de doctrina sancte scripture recipiunt claritatem animarum.
Gen 1,20. Dixit Deus: producant [aque] reptilia anime uiuentis et uolatile super terram.
Gen 1,24. Dixit quoque Deus: producat terra animam uiuentem in genere suo.
Bestie diuerse significant diuersas religiones et simplices homines sancte ecclesie.

Utilizamos os nossos próprios cookies e de terceiros para melhorar os nossos serviços, analisando os seus hábitos de navegação. Para mais informações, pode ler nossa política de cookies. Pode aceitar todos os cookies clicando no botão Aceitar ou configurar ou rejeitar a sua utilização, clicando AQUI.