Bíblia de São Luís

vol.1, f. 47v

Voltar

Ex 25,31-33.37-38. Dixit Dominus ad Moysen: facies candelabrum ex auro purissimo; sex calami egredientur, tres ex uno latere et tres ex altero. Tres ciphi per calamos singulos speruleque simul et lilium et tres similiter ciphi in calamo altero faciesque lucernas VII et emunctoria, que omnia fecit Beseleel precepto Moysi.

Candelabrum in quo est lumen significat matrem Dei in qua fuit lux mundi; septem brachia candelabri significant VII uirtutes; lilium significat baptismum; emunctoria significant illos qui mundant peccatores a peccatis suis per ueritatem sincere confessionis.

Ex 26,1.7.14-15. Dixit Dominus ad Moysen: facies tabernaculum et desuper decem cortinas; facies et saga cilicina et pelles rubricatas et facies altare et tabulam propositionis ubi sunt XII panes propositionis et candelabrum et archam et angelos qui custodiunt eam.

Deus qui precepit Moysi quod faceret tabernaculum significat quod Ihesus Christus Petro precepit ut faceret ecclesiam; saga significat prelatos qui protegunt populum per doctrinam; altare significat confessionem; candelabrum significat lumen fidei; pelles iacinctine significant uirginitatem.

Ex 26,30. Hic ostendit Dominus Moysi formam et exemplar tabernaculi et cortinarum, altaris et candelabri et ceterorum dicens ei: omnia fac secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte.

Hoc significat quod dominus Ihesus Christus ostendit discipulis suis et omnibus fidelibus christianis modum et ordinem secundum diuersas religiones iuste et sancte uiuere dicens in euangelio: in domo Patris mei mansiones multe sunt.

Ex 28,2.5. Dixit Dominus ad Moysen: facies uestem sanctam Aaron fratri tuo albi, iacinctini, purpurei et rubei coloris.

Albus color significat uirginitatem, iacinctinus sanctitatem, purpureus penitentiam, rubeus martirium.

vol.1, f. 47vd

Preferências de cookies

Utilizamos os nossos próprios cookies e de terceiros para melhorar os nossos serviços, analisando os seus hábitos de navegação. Para mais informações, pode ler nossa política de cookies. Pode aceitar todos os cookies clicando no botão Aceitar ou configurar ou rejeitar a sua utilização, clicando AQUI.